- NOSTRADAMUS Michael
- NOSTRADAMUS MichaelMedicus, Astrologus et Magus celebris, Fanô S. Remigii in Provincia oriundus. A. C. 1555. Centurias suas edidit, tanti habitas ab henrico II. ut earum auctorem in aulam vocatum, magnifice donaverit. Catharinae Mediceae inprimis gratus fuit, quae de futuris saepe ab eo edocta est. Obiit A. C. 1566. aetat. 62. Vide Verderium. Bibl. Gall. Naudaeum, apol. viror. insignium Magiae suspectorum, c. 16. Buchaeum, Hist. Prov. l. 10. De illo argutum est hoc Stephani Iodelli distichon:Nostra damus, cum falsa damus, quia fallere nostrum est,Et cum falsa damus, nil nisi Nostra damus.Eius fil. Caesar patris opera edidit: Frater Iohannes, Astrologus quoque fuit: Procurator insuper Parlamenti Aquensis, auctorque Historiae Provincialis, et vitae Poetarum Provincialium, Morerius Diction. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.